REX

REX
I.
REX
inter Magistratus ordinarios, primis temporibus, apud Romanos principem tenuit locum: Urbem enim Romam a principio Reges habuêre, Tacitus, Annal. initiô. In quorum creatione qui ritus fuerint observati, diximus supra, in voce Regnum. Potestas officiumque Regis vero erat, primum, ut sacra curaret atque sacrificia, perque illum gereretur, quidquid ad placandos Deos atrineret: Dein, ut legum ac morum patriorum haberet costodiam; utque de iniuriis gravissimas causas ipse decerneret, leviores Senatoribus permitteret, providendo interim, ne quid peccaretur in Iudiciis: utque Senatum cogeret, Populum in contionem convocaret, primus sententiam diceret, quodque pluribus placuisset, haberet ratum. Praeter quae summum ei in bello Imperium erat, Dionys. l. 3. Liv. l. 1. Dec. 1. etc. Insignia, quibus prae coeteris internosci et a Populo discerni possent, erant varia: Incedebaut ornati purpurâ et togâ purpureâ, sedebant in sella curull, habebant circa se lectos iuvenes robustissimos 300. qui Celeres dicti; alios insuper ministrros 12. succinctis vestibus et expeditos, ad plectendum sacinorosos, Lictores dictos, qui ipsis Curuli sellâ vectis praeferrent fasciculos virgatum, intra quas obligata securis erat, sic ut ferrum in summo fasce extaret, Plut. in Problem. Tarquinius Priscus insuper Togâ pictâ, sellâ eburneâ, coronâ, sceptrôque itidem eburneô, in cuius apice Aquila, permissu SPQ. usus est. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 3. etc. Post Romulum, Urbis Reguique conditorem, per sicarios a Patribus subornatos, confectum, quod nullos ex Hersilia coniuge filios susceperat, Regnum electionis iure ad Numam delatum est; quem Tullus Hostilius excepit: post quem, nepos Numae Ancus Marcius praefuit, qui tutorem Priscum. ab Hetruria advenientem, filiis suis post obitum Tutorem designavit. Sed hic filiis relictis, Regnum intercepit, Aurel. Victor. Verum postea, a genero suo tullio, insidiis illorum, sublatus est: quô iterum a Prisci nepote, an filio, Tarquino Superbo, interfectô, hic Regum ultimus aliquandiu rerum est potitus. Verum cum in Senatum caedibus, in Matronas libidine, in omnes superbiâ grassaretur, Brutô Collatinôque Ducibus, Populus Rom. illum expulit, Regumque abolitâ potestate, in libertatem se asseruit, Democratiâ institutâ. Α` quo tempore etiam nomen Regis adeo mansit exosum, ut Iul. Caesar, cum id reducturus quosdam subornâsset, qui illud sibi acclamarent, a populo autem non sine exsecratione illud accipi audisset, Non Rex sum, sed Caesar, amicis acclamantibus, velut illos corrigens, regessisse legagur. Vide sueron. Caesare, c. 79. ut et in voce hac. At quam appellationem primi Imperatores abominari visi sunt, proxima aetas frequentavit. Sane etiam apud Tacitum Regnum appellari aliquoties Roman. Imperium, adnotârunt Eruditi, et Domus regnatrix statim initiô apud eundem. Atque multum interfuit, aetate praesertim illâ, inter Imperatorem, qui Princeps dictus est initiô, et Regem. Unde Suetonius de Caio Caligula, c. 22. Nec multum, inquit, abfuit, quinstatim diadema sumeret speciemque PRINCIPATUS in REGNI formam converteret. Sed quod tentavit hic furiosus, perfecit postea sobrius Princeps Aurelianus, ut in eius vita Latini Graecique
observant. Sumpsit enim diadema primus et reliqua Regum insignia. Imo multo ante Latini Scriptores coeperunt ita loqui, uti diximur. Sic in Hadriano Spartianus, c. 23. servi Regis: alibi apud Scriptores Historiae Aug. Statio regia, ornamenta Regia, Sedile regium, et Regale Imperium Vopisco, ἡ ἀυτοκρατορία, Regina Lampridio, in Alexandro, pro Augusta. Graecis vero iam Inde ab initio Βαςιλεὺς et Βαςιλεία, sed per catachresin et adulationem: cum ipsi Imperatores, ut scribit etiam Appianus, cum appellationem non admitterent; cerre non usurparent, neque in Epistolis Latinis, neque in Graecis, uti patet ex loco insigni Synesii Αὐτοκρατόρων, ubi Βαςιλέας noluisse Imperatores vocari, Αὐτοκρατόρων appellatione contentos, ὁ δὲ ἀυτοκράτωρ ὄνομα ςτρατηγίας ἐςτὶ, Autocrator autem nomen est Ducis exercitus. pluribus docet. Postea vero labefactatô Imperiô, cum a Francis, Gothis, Vandalis, aliisque Barbaris. regna diversis locis essent constituta, Regisque nomen a novis Dynastis usurpatum, eviluit apud Romanos et Regis et Regni appellatio; neque iloso Graeci Βαςιλέας, led Ρῆγας appellant; unâ voce in duas notiones discerptâ. Procopius. Gothicorum l. 1. de Theodorico, qui Romam et totam fere Italiam obtinebat. Καὶ Βαςιλέως μὲν τῶν Ρ῾ωμαίων οὕτε τοῦ σχήματος, οὔτε τὸ ὀνόματος ἐπιβατεῦςαι ἠξιωςεν ἀλλὰ Ρ῾ὴξ καλούμενος διεβίω. οὕτω γάρ σφιν τοὺς ἡγεμόνας οἱ βάρβαροι νενομίκαςιν. Et Basilei quidem Romanorum (h. e. Imperatoris) neque habitum, neque nomen invadere sustinuit, Sed Rex vocatus est. Ita enim suos Duces Barbari appellandos censuerunt. Certe apud eosdem, etiam Regum filii Reges appellati: unde
apud Gregorium Magnum, l. 3. Dial. c. 31. Hermenigildus Rex Leuvigildi Regis filius; et apud Gregorium Turon. l. 3. c. 22. Theodebertus, Theodorici Regis fil. ut et l. 14. c. 13. Chramnus Chlotarii itidem Regis, filius, Reges nuncupantur, vide Casaubon. ad Spartian. in Hadriano Imp. c. 11. et Car. du Fresne Glossar. Io. Casp. Suicerum voce Ρ῾ῆξ, nec non supra, in voce Basileus. Redeo ad vereres Romanos. Quamvis vero tantopere Regis illi nomen aversarentur, quia tamen et sacra quaed am per Reges factitata fuerant, necubi Regum desiderium subreperet, Regempsacrificulum creârunt Romani, de quo infra. De regimine autem septem illorum primorum Regum, ita Florus, l. 1. c. 8. Haec est prima atas Populi Romani et quasi infantia, quam habuit sub Regibus septem, quâdam Fatorum industriâ, tam variis ingeniô, ut Reip. ratio et utilitas postulabat. Nam quid Romulô ardentius? tali opus suit, ut invaderet Regnum. Quid Numâ religiosius? ita res poposcit, ut ferox populus Deorum metu mitigaretur. Quid, ille militiae artifex Tullus? bellatoribus viris quam necessarius? ut acueret ratione virtutem? Quid adficator Ancus? ut urbem coloniâ extenderet, ponte iungeret, murô tueretur. iam vero Tarquinii ornamenta, et insignia, quantam principi populo addiderunt ex ipso habitu dignitatem? Actus a Servio census quid effecit, nisi ut ipsa se nosceret Resp. Postremo Superbi illius importunâ dominatione factum est, ut agitatus iniurits Populus, cupiditate
libertatis incenderetur. Hodie qui Reges Romani in Imperio vocantur, qualis ultimus fuit Ferdinandus IV. Imperatoris Leopoldi Augusti Frater, titulum hunc, velut indubitatae successionis Imperatoriae pignus, habent: quemadmodum in veterum Caesarum Historiis legimus, destinatos Imperio successores, Principes Iuventutis, Caesares, et Nobilissimos Caesares, fuisse appellatos, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 3. Apud Athenienses, ab initio similiter Reges fuerunt, quorum ultimus Codrus, cum fortiter pugnando occubnisset: Resp. per Archontes, perpetuos primo, dein decennales, tandem annuos, administrari coepit. Horum novem cum essent, quorum unus Archon dicebatur, signabatque Fastos, alter Rex vocabatur, tertius Polemarchus, reliqui seu Thesmothetae, Pollux, l. 8. c. 9. Qui cum omnes, antequam Magistratum capesserent, apud Senatum Quingentorum et Iudices, vitae morumque ἀνακρίςει subici solerent, de Rege peculiariter inquirebatur, εἰ ἀφελὴς; an integri corporis esset, necne? ut scribit Grammatic. quod tamen et de reliquis Novem viris intelligi vult Petitus. Hoc vero extra dubium, Regem non nisi uxorem civem atque virginem ducere potuisse, ex lege, perscripta in columna lapidea, iuxta aram Bacchi εν λίμναις, τὴν τοῦ βαςιλέως γυναῖκα ἀςτὴν εἶναι καὶ παρθένον γαμεῖν. Quod sancitum est, propter ea sacra, quae cum uxore sua Rex curabat, ne quid secus et praeter ritus patrios in iis fieret. Vide Demosth. contra Neaeram, Sam. inprimis Petitum, Commentar. in Leges Atticas, l. 2. tit. 3. et et Franc. Rossaeum, in Archaeol. Att. uti de vocis usu, in ludo pilario, supra voce Ptla: alio, ubi de Planetis: it. voce Sortes.
II.
REX
nomen proprium et gentilitum, apud Romanos: uti
Malchus, nomen Regis Nabathaeorum, apud Hirtium, de Bello Alexandr. c. 1. quem Μαλίχαν appellat Peripliauctor, item cognomen Porphyrii Philos. ab Hebr. Melech, quod Regem notat. Sic apud Horatium, l. 2. Serm. Sat. 7. v. 1. Rex Rupilus occurrit,
Proscripti Regis Rupili pus, atque venenum
Hybrida quô pactô sit Persius ultus ——
Et paulo post. v. 9.
Ad Regem redeo ——
Vide Salmas. ad Solin. p. 1264. Idem cognomen Iovis, cui, inter alios Deos, sacrificare olim tenebantur, qui Trophonii oraculum erant consulturi. Pausanias Boeoticis, θύει γὰρ δὴ ὁ κατιὼν αὐτῷ τε Τροφωνίῳ καὶ τοῦ Τροφωνίου τοῖς παιςὶ, πρὸς δὲ Α᾿πόλλωνι τε καὶ Κρόνῳ καὶ Διὶ ἐπίκληςιν Βαςιλεῖ κτλ. Immolat enim, qui huc descendit Trophonio et filiis, Apollini praeterea, Saturno et Iovi, cui Regi cognomen etc.
III.
REX
titulus feminis quoque nonnumquam concessus. Ita enim mariam Hungaricam Ludovici Regis primogenitam, antequam Signismundo Luxemburgico nuberet, Regem, non Reginam, appellatam esse a Proceribus, observat Caresinus, Elizabetha regina uxorquae dicti Regis —— una cum maria filia eius, regimen Hungariae gubernabat, quae quidem Maria appellabatur Rex Hungariae. Neque vero in illa Regis vocabulum commune factum, uti vocibus Dux, Princeps etc. contigit, sed etiam in femina masculinum genus retinuit. Eadem enim Rex femineus dicitur, Thwroczio, c. 4. Postquam autem Sigismundo coniugi Reges illa titulum impertitya est: iam non amplius Rex, sed Regina, appellari coepit, ut constat ex eius literis, quae exstant apud Ioann. Lucium, de Regno Dulmatico, l. 5. c. 2. laudatum Car. du Fresne in Glossar. Vide quoque Ioann. Laetum, Compend. Historiae Univers. et Georg. Hornium, Orb. Imper.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Rex — is the Latin word for king (see also King of Rome). Rex is an English male given name.Rex may also refer to:PeoplePolitics* Rex Connor (1907 1977), Australian politician * Rex Hunt (governor) (1926), former British Governor of the Falkland… …   Wikipedia

  • REX — ist Lateinisch und bedeutet König. Rex ist der Familienname folgender Personen: Dieter Rex (1936−2002), deutscher Maler und Grafiker Eugen Rex (1884–1943), deutscher Schauspieler Friedemann Rex (* 1931), deutscher Hochschullehrer Hugo Rex… …   Deutsch Wikipedia

  • Rex — steht für König, im Lateinischen, ein Amtstitel Rex als Personenname: ein häufiger Vorname, siehe Rex (Vorname) − dort zu Namensträgern, auch zum Hundenamen ein sächsisches Uradelsgeschlecht, siehe Rex (Adelsgeschlecht) − dort zu Namensträgern… …   Deutsch Wikipedia

  • Rex — Saltar a navegación, búsqueda Rex (del latín: Rey) puede referirse a: Contenido 1 Animales 2 Actores y directores 3 Políticos 4 Otros …   Wikipedia Español

  • Rex 84 — Saltar a navegación, búsqueda Rex 84, diminutivo de Readiness Exercise 1984, era un plan designado por el gobierno federal de los Estados Unidos para probar la capacidad de detención de una gran cantidad de personas en caso de una guerra civil.… …   Wikipedia Español

  • Rex 84 — Rex 84, short for Readiness Exercise 1984 , is a plan by the United States federal government to test their ability to detain large numbers of American citizens in case of civil unrest or national emergency. DescriptionExercises similar to Rex 84 …   Wikipedia

  • Rex 84 — Rex 84, diminutif de Readiness Exercise 1984 est un plan du gouvernement des États Unis[1] visant à tester sa capacité à détenir un grand nombre de réfugiés ou de citoyens américains dans l éventualité d une crise sociale ou d une urgence… …   Wikipédia en Français

  • Rex — латинское слово, обозначавшее царя в Древнем Риме (см. Древнеримские цари). Rex это английское мужское личное имя. Rex также может относиться к: Животные Тираннозавр рекс, часто называемый T. Rex, виды динозавров рода Tyrannosaurus.… …   Википедия

  • rex — ● rex nom masculin Lapin caractérisé par l absence totale de jarre, spécialement élevé pour sa fourrure. rex [ʀɛks] n. m. invar. ÉTYM. Mot lat., « roi ». ❖ ♦ En appos., pour qualifier des espèces végétales ou animales. || Lapin rex, bégonia rex.… …   Encyclopédie Universelle

  • rex — (Latin: The king.) The phrase used to designate the king as the party prosecuting an accused in a criminal action, such as an action entitled Rex v. Doe. Dictionary from West s Encyclopedia of American Law. 2005. rex …   Law dictionary

  • Rex — Rex, n.; pl. {Reges}. [L.] A king. [1913 Webster] {To play rex}, to play the king; to domineer. [Obs.] [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”